- CELSE nati
- CELSE natiapud Statium in Lacrimis Etrusci, l. 3. Sylv. 3. v. 145.---- ---- ---- Laevaque ignobile ferrumExuit et celse natorum aequavit honore:Equites sunt, quorum honori Libertinus, de quo hic Poeta, aequabatur, cum, exutis annulis ferreis, aureos, a Principe sibi concessos. indueret. Celsi, Equites certe passim dicuntur, quasi perpetuô propriôque epithetô:Celsi praetereunt austera Poemata Rhannes, etc.Salmas. ad Capitolin. in Opilio Marcrino, c. 4. Facit huc, quod Celsus ex Graeco κέλης, celer, seu celes, de qua voce retro dictum, Festo deducitur. Postea et Iudices Celsi dici coepêre, uti legimus apud Marcellin. l. 28. et Iudicibus celsis, itidemque minoribus, Prateius apudCalvinum Lexic. Iurid. Iidem et Splendidi et Splendidissimi ab Auctoribus, singulari quôdam velut privilegiô Ordinis, nuncupantut, Casp. Barthius, Animadv. ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.